• youreads puanı (5.00)
  1. gregorio allegri tarafından kilise için yapılan bir polifoni eserdir. uzun yıllar boyunca transkript ve sistine şapeli haricindeki mekanlarda icra edilmesi yasak olan bu eser, bir kaç kişi tarafından kağıda dökülmeye çalışılmışsa da pek başarılı olunamamıştır. popüler -kabul edilen- hikayeye göre bu eser 14 yaşındaki mozart tarafından sistine şapeli'nde dinlenilip, çıktıktan sonra kağıda dökmesiyle eseri gönül rahatlığı ile dinlemekteyiz.

    sözleri :

    miserere mei, deus: secundum magnam misericordiam tuam.
    et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
    amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
    quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
    tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
    ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
    ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
    asperges me hysopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
    auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata.
    averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
    cor mundum crea in me, deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
    ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
    redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
    docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
    libera me de sanguinibus, deus, deus salutis meae: et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
    domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
    quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
    sacrificium deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum, deus, non despicies.
    benigne fac, domine, in bona voluntate tua sion: ut aedificentur muri ierusalem.
    tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
    ttsr